A bejegyzés tartalmaz-e inscriptiót? | Igen |
Inscriptio részeinek száma: | 2 |
Az inscriptio szövege: | (1/2) חסה ביהוה אל יבושה לעולם
(2/2) Hic est beatus, lumine quem suo Regens olympi lucida sidera illustrat, ut mentis tenebris Recta videre queat fugatis. Fallacia illi non metuenda sunt, Mendaciorum verba patris, Deus illuminare quem dignatur, Et cupit esse oculos apertos. Sed nec bibendi sunt Stygij lacus: Adire campos Elysios datur, Et tandem ei Jovam [?] licebit A facie ad faciem intueri. Amice Musis sancte igitur facis, Davidis odam qui tibi symbolon Assumis, insculpisque cordi. Pieridum decus, o, Sororum, Jehova, Lux est, quem metuam, mea. Quem nam timebo, cum mea sit salus. Cum sit meae vitae protector, Quem mihi posse putas obesse. Jovam [!] precari pergito strenue, Hic Largietur, quod Stephanus petit, Fidissimus Musarum alumnus Deliciaeque meae perennes. |